Bull of Pope Pius V, 27 Aug 1569 (title of Grand-Duke of Tuscany)


(Source: Magnum Bullarium Romanum, tom. 4, par. 3, p. 74-76.  1746).

Cosmus Medices Reipublicae Florentinae Dux, ejusque successores Magni Duces Etruriae creantur.
 

  1. Etruriae Provinciae commendatio.
  2. Maxime ob ejus obsequia Romanis Pontificibus praestita.
  3. Quae signanter Cosmus Medices praestate studuit, & praestitit.
  4. Militiam Sancti Stephani instituit.
  5. Statum suum optime regit.
  6. Praeclara multa operatur.
  7. Superioremque in suo dominio non recognoscit.
  8. Creatio Cosmi Medices, & ejus successorum in Magnos Duces Etruriae.
  9. Coronae Regalis donatio
  10. Clausulae praeservativae
  11. Decretum irritans.
  12. Clausulae derogatoriae.
  13. Declaratio quod talis creatio non parejudicat jurisdictioni S. R. E. nec Imperatoris, Regum &c.
  14. Sanctio poenalis.

 

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
Ad perpetuam rei memoriam.

ROmanus Pontifex in excelso militantis Ecclesiae Throno disponente Domino super gentes & Regna constitutus , post perlustratas suae indefessae mentis acie Orbis Christiani Provincias, circumspecta sua providentia praeclaros, ac principes viros, qui de Sancta Sede Apostolica , fideque Catholica benemereri videntur, singulari suae benignitatis clementia, quantum sibi ex alto conceditur, augere, eosque insignibus, ornamentis, ac speciosis honorum titulis decorare, atque illustrare consuevit, necnon alias disponit, prout temporum, locorum, & personarum qualitate pensata, conspicit in Domino salubriter expedire.

§. 1. Sane cum Nos his nostris luctuosissimae tempestatis diebus, animo nostro diu multumque gravissimo cum dolore versaremus, quot & quantae pestiferarum haeresum sectae quotidie undique erumperunt, diraque & exitiosa perditorum hominum a fide Catholica aberrantium semina passim serperent, & usquequaque propagarentur, omnia Italiae loca circumspicientes, Etruria Provincia nobilitatis decore, & antiquitatis nomine a majoribus celebrata, cujus maxima pars, quae Nobis, & ipsi Apostolicae Sedi subiecta non est, ab omnibus fere lateirubs ditioni nostrae Ecclesiasticae contermina atque conjuncta existit, Nobis praecipue occurrit, quam divinae primum bonitatis gratia solicitudineque ac vigilantia nostra, deinde praestantissimi, ac Religiosissimi ejus Principis virtute, consilio, diligentia, prae ceteris intactam, & incorruptam, ab hujusmodique perniciosa labe & contagione, sarctam tectam conservatam esse conspicimus.

§.2. Huc accedit , quod profecto magnopere Nos movet, Sedem Aposlolicam, cum ob regionis vicinitatem , tam propter loci opportunitatern gratissima plerumque obsequia, atque etiam commoda subministratis ab Estruscis auxiliss a multis jam ante saeculis recepisse, idque complures Romanos Pontifices Predecessores nostros , & praesertmn fel. rec. Innocentium Quartum, Clementem etiam Quartum, Gregorium Decimum , Benedicium Undecimum, Martinum Quintum, & Leonem Decimum luculenter testatos fuisse, adeo ut tam eamdem Provinciam, quam ejus Rectores, & Magistratus ob perculiarem eorum erga Romanam Ecclesiam devotionem, & observantiam, propenso paternoque affectu, variis gratiis, honoribus, ac privilegiis jure cohonestandos, atque ornandos esse duxerint.

 §.3. Quibus rebus dicta meditatione mature consideratis, attendentes quoque in primis, quod dilectus filius nobilis vir Cosmus Medices Reipublicae Florentinae Dux , majorem in dies suae eximiae virtutis splendorem, ferventioremque Catholicae Religionis cultum , & in administranda justitia praecellens studium, ex eo tempore, quo imperare coepit, nusquam praetermissum, laudabiliter praeseserre non cessat.  Quod omnibus in occasionibus, Nobis, ac Praedecessoribus nostris, & Apostolicae Sedi, prompto, ac libenti animo obsequi semper studuerit.  Quod Nos, & eamdem Sedem ab ipso nostri Pontificatus initio continuato debitae reverentiae honore coluerit, mandatis nostris filiali obedientia paruerit, honestis nostris petitionibus obsequentissime morem gesserit.  Quoad a Nobis requisitus, coepta nostra pecuniis, peditatu, equitatuque alacriter juverit, praesertim pro ferendo aucilio Carissimo in Christo filio nostro Carolo Francorum Regi Christianissimo, adversus ejus rebelles, & haereticos, centum etiam aureorum millia, ultra alia, illi mutuando hortatu nostro id fecerit.  Quod majora, si usus venerit, ad Catholicae fidei defensionem, & incrementum se praestaturum ultro pollicetur.

§.4. Quod pro inclyta eius in Deum pietate, superioribus annis , Militiam Sancti Stephani , ad sanctae Fidei exaltationern, ac propagationem instituerit,bonis ditaverit , & ampliaverit.

 §.5. Quod universae prope Provinciae Etruscae imperscrutabili Dei judicio ad summae dignitatis potestatem civium Florentinorum assensu vocatus felicissime praesit, ac dominetur.  Quod delatum sibi admirabiliter Principatum admirabilius regat, & moderetur, illumque incomparabili prudentia, ac sapientia, in pacis ac justitiae amoenitate, ab ineunte ejus astate diligentissime contineat, & conservet.

§.6. Quod terra mirique praepotens existat. Quod Piratis,facinorosis, sicariis, quietis, & ocii turbatoribus, necnon Nostris, & hujus Sanctae Sedis rebellibus, & adversariis hostis acerrimus, scelerumque & delictorum severus vindex sit, quod numerosa ac frequenti populorum ei subditorum Deo benedicente multitudine, copiosis grandibus redditibus, & amplissimis proventibus gaudeat, & fruatur.  Quod validus peditum, & equitum numerus in omnes usus ei praetio semper esse possit.  Quod quamplures florentissimas Urbes, tam Cathedralium, quam earum nonnullas Metropoliticarum Ecclesiarum dignitate insignes, ac Studiorum generalium universitatibus ornatas, munitissimos portus, validissimas arces, loca tutissima, triremium classem paratam, & instructam, tam ad Tyrrheni sui maris, quam etiam ad nostrae orae maritimae tutelam habeat.  Quod rerum omnium copia, ditionis amplitudine, locorum ubertate, continua viate felicitate, demumque gentis celebris admodum, & opulentae viribus firmissime subnixus urgeat.  Quod cuncta haec ipsa bona per immensam Dei Omnipotentis benignitatem sibi elargita, ad divinum honorem, & gloriam paratissima semper fore profiteatur.

§.7. Quod absoluta potestate ratione liberi, & directi dominiii Florentiniii nemini sit subjectus, ita ut juxta distinctionem piae memoriae Pelagii similiter Romani Pontificis Praedecessoris nostri, uti Rex, & Magnus Dux ac Princeps merito existat, & inter ceteros Magnos Duces, ac Principes, re ipsa esse, censeri, & connumerari possit, & debeat .

 §.8. Nos igitur tot ac tantis rationabilibus, dignisque de causis, clarissimis in quoque ipsius Cosmi Ducis erga Nos, & Sedem eamdem meritorum, & Officiorum monumentis inducti, firmaque spe freti, quod is, & ejus successores, collati nostri in eos beneficii memores debitam Nobis, futurisque Romanis Pontificibus grato animo fidei, ac devotionis sinceritatem, perpetuo exhibere, conservareque studebunt.  Attendentes etiam, quod sane plurimi facimus, dictum Cosmum Ducem, ac dilectum filium nobilem virum Franciscum ejus filium primogenitum arctis admodum affinitatis, sanguinis, & necessitudinis vinculis cum carissimo in Christo filio nostro Maximiliano in Imperatorem electo, & maximis Christiani nominis Regibus conjunctos esse, eosque a nobilissima stirpe Medicea multis honoribus & titulis decorata, & ea qua tot illustres proceres, ac tres Romani Pontifices prodierunt, ortum habere. Proptera eumdem Cosmum Ducem specialibus favoribus, & gratiis paterne benigneque prosequi volentes, ipsumque a quibusvis excommunicationis, suspensionis & interdicti, aliisqu. Ecclesiasticis sententiis, censuris & poenis a jure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium dumtaxat conseq., harum ferie absolventes, & absolutum fore censentes, Motu proprio, non ad ipsius Cosmi Ducis, seu alterius pro eo Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed ex certa scientia, maturaq. deliberatione, & mera liberalitate nostris, ac de supremae nostrae Apostolicae potestatis plenitudine, tam dictorum Praedecessorum, quam etiam Alexandri III. & Innocenti pariter III. ac Pauli IV. similiter Praedecessorum nostrorum, qui Portugalliae, & Bulgarorum, ac Blancorum, necnon Hiberniae Reges, & ut tunc Dux Bohemiae, Rex in suis literis nominari possit, respective crearunt, constituerunt, & concesserunt, aliorumq. Romanorum Pontific. erga diversos Principes, exempla sequentes, vestigiique inhaerentes, ut potissimum ceteri Principes hoc exemplo invitati ad bene de Sancta hac Sede promerendum incitentur, eumdem Cosmum Ducem ejusque Successores pro tempore existentes Duces, perpetuis futuris temporibus in Magnos Duces, & Principes Provinciae Etruriae sibi pro maxima illius parte subiectae, & in ipsa Provincia respective Auctoritate Apostolica tenore praesentium creamus, constituimus, pronunciamus, declaramus, Magnorumque Ducum Etruriae Provinciae, ut praefertur, ejus subjectae nomine, titulo, & denominatione extollimus, & amplificamus, necnon eos dictae Etruriae Provinciae eis subjectae Magnos Duces, & Principes ab omnibus appellari, inscribi, dici, haberi, censeri, & tractari debere volumus, praecipimus, ac mandamus, atque Cosmum Magnum Ducem, ejusque Successores praefatos omnibus, & singulis exemptionibus, immunitatibus, libertatibus, favoribus, praeeminentiis, praerogativis, indultis, privilegiis, aliisque alii vere liberi, & directi Domini, ac Magni Duces, & Principes etiam Ducali, aut alia quavis etiam majori dignitate praefulgentes, ac quacumque libera, & absoluta potestate fungentes, in genere vel in specie, in quibuscumque locis, pompis, sessionibus, celebritatibus, caeremoniis, & actibus publicis vel privatis, tam de jure, quam de consuetudine, etiam in Aula nostra Vaticana, & ubique Terrarum, etiam si alii Magni, & Similes Duces, & Principes praesentes fuerint, quoquo modo utuntur, fruuntur, potiuntur, & guadent, seu uti, frui, potiri, & gaudere in fiturum quomodolibet poterunt, & soliti sunt, non quidem ad illorum instar, sed pariformiter, & absque ulla prorsus differentia uti, frui, potiri, & gaudere posse, ac debere.

 §.9. Et insuper in evidens clarumque propensae noftrae voluntatis erga dictum Cosmum Magnum Ducem testimonium, certamque dilectionis significationem, eum amplioris quoque gratiae, & favoris praerogativa, maxime dignum censentes, ut juxta sententiam Clementis Quarti Praedecessori nostri praedicti, ex majori decore ornatuum, majoritas appareat dignitatis, ispum Cosmum Magnum Ducem, & ejus Successores hujusmodi Regali Corona, ut inferius depingi mandavimus, quae super eorum gentilibus insignibus, ad illustrius nobiliusque ipsorum decus, & ornamentum, uti, eamque portare, ferre, & gestare, depngique, & insculpi facere libere, & licite possint, & valeant, motu, scientia, ac potestatis plenitudine similibus decoramus, exornamus, & insignimus, decoratosque, exornatos, & insignitos fore, & esse.

§. 10.  Praesentesque litteras de subreptionis, vel obreptionis vitio, aut intentionis nostrae, seu  quocumque alio defectu ex quavis etiam quantumlibet justissima, & urgentissima, rationabilique causa nullo umquam tempore a quoquam notari, vel impugnari posse, sed illas validas, & efficaces perpetuo fore, & esse, suosque plenarios, totales, & omnimodo effectus sortiri posse, ac debere in omnibus, & per omnia, ac si consistorialiter, & de Fratrum nostroum consilio factae, & in ipso Consistorio nostro secreto lectae fuissen.

§. 11. Sicque per quoscumque Judices etiam Imperiali, Regia, Ducali, vel quavis alia excellentia, & dignitate praeditos, & alios Commissarios qualibet auctoritate fungentes, etiam causarum Sacri Palatii nostri Auditores, & Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, sublata eis, & eorum cuilibet quavis aliter judicandi, sententiandi, definiendi, & interpretandi facultate, & auctoritate, judicari, definiri, & interpretari debere, ac quicquid secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingerit attentari, irritum, & inane decernimus, & declaramus.

§.12. Non obstantibus quibusvis Constitutionibus, & Ordinationibus Apostolicis, ac Provinciarum Civitatum, & locorum quorumlibet statutis, & consuetudinibus, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firimitate alia roboratis, privilegiis quoque indultis, & literis Apostolicis, illis, & quibusvis aliis personis, etiam Ducibus, quibus forsan per Sedem Apostolicam concessum sit, quod privilegiis, praeeminentiis, favoribus, indultis, & gratiis ad instar Magnorum Ducum, perinde ac si ipsi Magni Duces realiter, & cum effectu essent, uti, & guadere possint in genere, vel in specie, sub quibuscunque tenoribus, & formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, & quantumcumque efficacissimis clausulis, & decretis quomodolibet con cessis, confirmatis, & innovatis (quibus omnibus etiam si de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, & expressa, & individua, ac de verbo ad verbum mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua exquisita forma ad hoc servanda esset, eorum omnium tenorem praesentibus pro sufficienter expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat ad effectum praesentium specialiter, & expresse derogamus, totaliterque, & latissime derogatum esse volumus & decernimus) ceterisque cojntrariis quibuscumque.

§.13. Salva nihilominus in nostris dictae Provinciae, Civitatibus, & locis, nostra & Romanae Ecclesiae auctoritate, jurisdictione, & potestate, necnon Imperatoris, & Regum superioritate, jurisdictione, ac quibusvis juribus respective in locis mediate, vel immediate eis subjectis, ac citra aliquod praejudicium Civitatum, Terrarum, & locorum in eadem Etruriae Provincia consistentium, quae non sunt ditiones dicti Cosmi Ducis, nec ei quomodolibet subjecta sunt, neque aliquo modo obediunt.

§.14. Nulli ergo omnino hominum &c.

Datum Romae apud S. Petrum, Anno Incarnationis Domincae 1569., sexto Kal. Sept. Pontificatus [=27. Augusti]  nostri Anno IV.


return to National Heraldry National Heraldry Page | Search Heraldica | Heraldic Glossary | Contact

François Velde

Feb 12, 2002